CCC 1202
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Diversae traditiones liturgicae propter ipsam Ecclesiae missionem sunt ortae. Ecclesiae eiusdem geographici et culturalis spatii pervenerunt ad mysterium Christi per expressiones peculiares, culturaliter proprias, celebrandum: in traditione « depositi fidei », Cf 2 Tim 1,14. in liturgico symbolismo, in fraternae communionis organizatione, in theologica mysteriorum intelligentia et in sanctitatis typis. Sic Christus, omnium populorum Lux et Salus, in liturgica cuiusdam Ecclesiae vita, populo et culturae manifestatur ad quos illa missa et in quibus radicata est. Ecclesia est catholica: in suam unitatem omnes veras culturarum divitias, potest, eas purificans, colligere. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 28-29; Id., Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS — Acta Apostolicae Sedis (1964) 95.
Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209
Ubi affertur 1
- ¶1202 Quaestiones(The older Mass)