CCC 1203
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Traditiones liturgicae seu ritus nunc usitati in Ecclesia sunt ritus latinus (praecipue ritus Romanus, sed etiam ritus quarumdam localium Ecclesiarum, sicut ritus Ambrosianus, vel quorumdam ordinum religiosorum) et ritus Byzantinus, Alexandrinus seu Copticus, Syriacus, Armenius, Maronita et Chaldaeus. « Traditioni [...] fideliter obsequens, sacrosanctum Concilium declarat sanctam Matrem Ecclesiam omnes ritus legitime agnitos aequo iure atque honore habere, eosque in posterum servari et omnimodo foveri velle ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 98.
Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209
Ubi affertur 1
- ¶1203 Quaestiones(The older Mass)