CCC 1204

Liturgiae celebratio debet igitur diversorum populorum correspondere indoli atque culturae. Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 37-40: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 110-111. Ut mysterium Christi « ad oboedientiam fidei in cunctis gentibus » patefiat (Rom 16,26), in omnibus culturis annuntiari, celebrari et in vitam duci debet ita ut hae ab illo non aboleantur, sed redimantur et perficiantur. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 53: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 1319-1321. Multitudo filiorum Dei cum eorum humana propria cultura et per illam, a Christo assumptam et transfiguratam, accessum habet ad Patrem, ad Ipsum in uno Spiritu glorificandum.

Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209

Ubi affertur 2