CCC 126
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
In Evangeliorum compositione tres distingui possunt periodi: 1. Iesu vita et doctrina. Ecclesia firmiter tenet quattuor Evangelia, « quorum historicitatem incunctanter affirmat, fideliter tradere quae Iesus Dei Filius, vitam inter homines degens, ad aeternam eorum salutem reapse fecit et docuit, usque in diem qua assumptus est ». 2. Traditio oralis. « Apostoli quidem post Ascensionem Domini, illa quae Ipse dixerat et fecerat, auditoribus ea pleniore intelligentia tradiderunt, qua ipsi, eventibus gloriosis Christi instructi et lumine Spiritus veritatis edocti, fruebantur ». 3. Evangelia scripta. « Auctores autem sacri quattuor Evangelia conscripserunt, quaedam e multis aut ore aut iam scripto traditis seligentes. quaedam in synthesim redigentes, vel statui Ecclesiarum attendendo explanantes, formam denique praeconii retinentes, ita semper ut vera et sincera de Iesu nobiscum communicarent ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 19: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 826-827.
Lege caput integrum 2. Deus Homini Occurrit ¶50–141
Ubi affertur 1
- ¶126 Quaestiones(Who Jesus was)