CCC 1336
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Prima Eucharistiae annuntiatio discipulos divisit, sicut illos passionis annuntiatio scandalizavit: « Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? » (Io 6,60). Eucharistia et crux petrae sunt scandali. Idem est mysterium et occasio esse non desinit divisionis. « Numquid et vos vultis abire? » (Io 6,67): haec Domini interrogatio per aetates resonat, tamquam invitatio amoris Eius ad detegendum, Ipsum esse unum qui habeat « verba vitae aeternae » (Io 6,68), atque in fide accipere donum Eucharistiae Eius esse Ipsum accipere.
Lege caput integrum 1. Initiationis Christianae Sacramenta ¶1212–1419