CCC 148
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Maria Virgo modo perfectissimo oboedientiam fidei in rem ducit. In fide, Maria nuntium et promissionem ab Angelo Gabriel allata recipit, credens quod « non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37) Cf Gn 18,14. suumque praebens assensum: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum » (Lc 1,38). Elisabeth illam his salutavit verbis: « Beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino » (Lc 1,45). Propter hanc fidem omnes generationes illam proclamabunt beatam. Cf Lc 1,48.