CCC 1694

Christiani, Christo per Baptismum incorporati, Cf Rom 6,5. mortui sunt peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu, Cf Rom 6,11. vitam sic Resuscitati participantes. Cf Col 2,12. Christum sequentes Eique coniuncti, Cf Io 15,5. christiani conari possunt imitatores esse Dei, sicut filii carissimi et ambulare in dilectione, Cf Eph 5,1-2. suas cogitationes, sua verba suasque actiones sic conformantes, ut hoc sentiant in se, quod et in Christo Iesu Cf Phil 2,5. Eiusque sectentur exempla. Cf Io 13,12-16.

Lege caput integrum 3. Vita in Christo ¶1691–2557