CCC 1697

In catechesi oportet tota claritate gaudium et exigentias viae ostendere Christi. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 29: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 1301. Catechesis de « novitate vitae » (Rom 6,4) in Illo erit: — catechesis de Spiritu Sancto, Magistro interiore vitae secundum Christum, dulci hospite et amico qui hanc vitam inspirat, ducit, corrigit et roborat; — catechesis de gratia, quia gratia salvati sumus et etiam gratia possunt opera nostra fructum ferre in vitam aeternam; — catechesis de beatitudinibus, quia Christi via summatim in beatitudinibus comprehenditur, unico itinere ad aeternam felicitatem quam cor appetit hominis; — catechesis de peccato et venia, quia homo, quin se peccatorem agnoscat, de se ipso cognoscere nequit veritatem, quae ad iuste operandum est condicio, atque, quin ei offerretur venia, hanc veritatem tolerare nequiret; — catechesis de humanis virtutibus, quae faciat ut pulchritudo et allectatio percipiantur rectarum ad bonum dispositionum; — catechesis de christianis virtutibus fidei, spei et caritatis, quae summopere sanctorum inspiratur exemplo; — catechesis de duplici caritatis praecepto in Decalogo explicato; — catechesis ecclesialis, quia vita christiana solum in multiplici « bonorum spiritualium » commutatione in « communione sanctorum » crescere, expandi et communicari potest.

Lege caput integrum 3. Vita in Christo ¶1691–2557