CCC 1698

Primus et ultimus talis catechesis respectus semper Ipse erit Iesus Christus qui est « via et veritas et vita » (Io 14,6). Christifideles, in Eum fide respicientes, sperare possunt Ipsum in eis Suas impleturum esse promissiones, atque Eum amantes amore quo Ipse illos amavit, opera esse facturos quae eorum correspondent dignitati:

« Te rogo ut cogites [...] Dominum nostrum Iesum Christum tuum esse verum Caput, et te unum ex Eius membris. [...] Ipse tibi est sicut membris caput; omnia Sua, tua sunt: Eius spiritus, cor, corpus, anima omnesque facultates [...], quibus omnibus tibi utendum est quasi tibi propria sint ut Deo servias, Deum laudes, ames et glorifices. Tu autem Ipsi es sicut membrum capiti, quapropter vehementer Ipse optat omnibus tuis facultatibus uti, quasi Eius sint, ad Patri Suo serviendum Eumque glorificandum ». Sanctus Ioannes Eudes, Le Coeur admirable de la Très Sacrée Mère de Dieu, 1, 5: Oeuvres completes, v. 6 (Paris 1908) p. 113-114. « Mihi [...] vivere Christus est » (Phil 1,21).

Lege caput integrum 3. Vita in Christo ¶1691–2557