CCC 1707
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Homo tamen, suadente Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1034. Tentationi occubuit et malum commisit. Boni conservat desiderium, sed eius natura vulnus peccati originalis fert. Factus est ad malum proclivis et errori subiectus:
« Ideo in seipso divisus est homo. Quapropter tota vita hominum, sive singularis sive collectiva, ut luctationem et quidem dramaticam se exhibet inter bonum et malum, inter lucem et tenebras ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1035.