CCC 1718

Beatitudines naturali felicitatis respondent desiderio. Hoc desiderium originis est divinae; Deus illud in hominis posuit corde ut illum attrahat ad Se qui solus illud potest implere:

« Beate certe omnes vivere volumus neque quisquam est in hominum genere, qui non huic sententiae, antequam plane sit emissa, consentiat ». Sanctus Augustinus, De moribus Ecclesiae catholicae, 1, 3, 4: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Quomodo ergo Te quaero, Domine? Cum enim Te, Deum meum, quaero, vitam beatam quaero. Quaeram Te, ut vivat anima mea. Vivit enim corpus meum de anima mea et vivit anima mea de Te ». Sanctus Augustinus, Confessiones, 10, 20, 29: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Deus enim solus satiat ». Sanctus Thomas Aquinas, In Symbolum Apostolorum scilicet « Credo in Deum » expositio, c. 15: Opera omnia, v. 27 (Parisiis 1875) p. 228.

Lege caput integrum 1. Personae Humanae Dignitas ¶1700–1876