CCC 1730

Deus hominem creavit rationabilem, ei dignitatem conferens personae quae capax est suos incipiendi et dominandi actus. « Voluit enim Deus hominem "relinquere in manu consilii sui" (Eccli 15,14), ita ut Creatorem suum sponte quaerat et libere ad plenam et beatam perfectionem Ei inhaerendo perveniat »: Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 17: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1037.

« Homo vero rationabilis, et secundum hoc similis Deo, liber in arbitrio factus et suae potestatis ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 4, 3: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

Lege caput integrum 1. Personae Humanae Dignitas ¶1700–1876

Ubi affertur 3