CCC 1736
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Omnis actus directe volitus auctori suo imputabilis est: Sic Dominus post peccatum in paradiso quaerit ab Adam: « Quid hoc fecisti? » (Gn 3,13). Eodem modo, Cain interrogat. Cf Gn 4,10. Sic etiam propheta Nathan loquitur ad regem David post adulterium cum uxore Uriae huiusque necem. Cf 2 Sam 12,7-15. Actio quaedam potest indirecte voluntaria esse, cum ipsa e negligentia provenit relate ad id quod cognosci vel fieri debuisset, sicut infortunium ex ignorantia proveniens codicis vehiculorum transitum regentis.