CCC 1740

Pericula quae libertati minantur. Libertatis exercitium ius non implicat omnia dicendi et omnia faciendi. Falsa praesumptio est « notio subiecti huiusmodi libertatis, quod ut individua persona habetur sibi sufficiens finemque habens satisfaciendi suis commodis fruitione bonorum terrestrium ». Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Libertatis conscientia, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 79 (1987) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1987) 559. Ceterum, condiciones ordinis oeconomici et socialis, politici et culturalis pro iusto libertatis exercitio requisitae nimis frequenter ignorantur et violantur. Hi caecitatis et iniustitiae status vitam moralem onerant et tam fortes quam debiles in tentationem ducunt contra caritatem peccandi. Homo, se a lege separans morali, suae propriae libertati infert detrimentum, se ipsum vinculis alligat, sui similium rumpit fraternitatem et contra divinam rebellat veritatem.

Lege caput integrum 1. Personae Humanae Dignitas ¶1700–1876

Ubi affertur 1

  • ¶1740 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(137)