CCC 1741

Liberatio et salus. Christus, per Suam crucem gloriosam, omnium hominum obtinuit salutem. Ipse eos a peccato redemit, quod eos in servitute detinebat. « Hac libertate nos Christus liberavit » (Gal 5,1). In Ipso cum veritate, quae nos liberat, Cf Io 8,32. communionem habemus. Spiritus Sanctus nobis est datus, et sicut Apostolus docet, « ubi [...] Spiritus Domini, ibi libertas » (2 Cor 3,17). Iam nunc gloriamur libertate filiorum Dei. Cf Rom 8,21.

Lege caput integrum 1. Personae Humanae Dignitas ¶1700–1876

Ubi affertur 1

  • ¶1741 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(143)