CCC 1776
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« In imo conscientiae legem homo detegit, quam ipse sibi non dat, sed cui oboedire debet, et cuius vox, semper ad bonum amandum et faciendum ac malum vitandum eum advocans, ubi oportet, auribus cordis sonat [...]. Nam homo legem in corde suo a Deo inscriptam habet [...]. Conscientia est nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius ». 5 Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1037.
Lege caput integrum 1. Personae Humanae Dignitas ¶1700–1876