CCC 1779

Oportet unumquemque adeo sibimetipsi esse praesentem ut suae conscientiae vocem audiat et sequatur. Haec interioritatis exigentia eo magis est necessaria quod vita nobis saepe adducit periculum ut ab omni reflexione, examine vel reditu in nos substrahamur:

« Redi ad conscientiam tuam, ipsam interroga. [...] Redite ergo intro, fratres; et in omnibus quaecumque facitis, intuemini testem Deum ». Sanctus Augustinus, In epistulam Ioannis ad Parthos tractatus 8, 9: PL — Patrologia latina (J.P. Migne).

Lege caput integrum 1. Personae Humanae Dignitas ¶1700–1876

Ubi affertur 0