CCC 1806
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Prudentia est virtus quae practicam disponit rationem ad nostrum verum bonum in omnibus discernendum adiunctis et ad iusta seligenda media ad illud efficiendum. Homo « astutus considerat gressus suos » (Prv 14,15). « Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus » (1 Pe 4,7). Prudentia est « recta ratio agibilium », scribit sanctus Thomas Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 47, a. 2, sed contra: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. post Aristotelem. Ipsa nec cum timiditate vel metu confunditur nec cum duplicitate vel simulatione. Auriga virtutum appellatur: alias enim regit virtutes illis regulam indicans et mensuram. Prudentia immediate iudicium ducit conscientiae. Homo prudens suum agendi modum decidit et ordinat hoc sequendo iudicium. Hac virtute, principia moralia sine errore casibus applicamus particularibus et dubia superamus de bono peragendo et malo vitando.
Lege caput integrum 1. Personae Humanae Dignitas ¶1700–1876
Ubi affertur 1
- ¶1806 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(548)