CCC 1816
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Christi discipulus non solum debet fidem servare ex eaque vivere, sed illam praeterea profiteri, cum securitate testari et propagare: « Omnes [...] parati sint oportet, Christum coram hominibus confiteri, Eumque inter persecutiones, quae Ecclesiae nunquam desunt, in via crucis subsequi ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 48; cf Id., Decl. Dignitatis humanae, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 940. Fidei servitium et testimonium ad salutem requiruntur: « Omnis [...] qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis » (Mt 10,32-33).
Lege caput integrum 1. Personae Humanae Dignitas ¶1700–1876
Ubi affertur 1
- ¶1816 Quaestiones(Living under a hostile State)