CCC 1821
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Sperare igitur possumus caeli gloriam a Deo illis promissam qui Eum diligunt Cf Rom 8,28-30. et Eius faciunt voluntatem. Cf Mt 7,21. In quibuslibet adiunctis, unusquisque debet sperare, cum gratia Dei, perseverare in finem Cf Mt 10,22; Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 13: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. et caeli obtinere gaudium tamquam aeternam Dei pro bonis operibus gratia Christi peractis retributionem. Spe orat Ecclesia « omnes homines [...] salvos fieri » (1 Tim 2,4). Ipsa, in gloria caeli, Christo, Sponso suo, unita esse cupit:
« Spera, spera, tu quae nescis quandonam veniet dies et hora. Diligenter vigila, quoniam breviter omnia transeunt, quamvis desiderium tuum in incertum vertat certum, et in longum vertat breve tempus. Animadverte te, quo magis certabis, eo magis amorem, quem in Deum habes tuum, esse monstraturam et magis, Dilecto tuo fruituram cum gaudio et delectatione, quae finem habere non potest ». Sancta Theresia a Iesu, Exclamaciones del alma a Dios, 15, 3: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 4 (Burgos 1917) p. 290.
Lege caput integrum 1. Personae Humanae Dignitas ¶1700–1876
Ubi affertur 1
- ¶1821 Spe Salvi(§5)