CCC 1825
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Christus amore erga nos mortuus est, cum adhuc eramus « inimici » (Rom 5,10). Dominus a nobis postulat ut amemus sicut Ipse etiam nostros inimicos, Cf Mt 5,44. ut nos remotissimo faciamus proximos, Cf Lc 10,27-37. ut sicut Ipsum amemus parvulos Cf Mc 9,37. et pauperes. Cf Mt 25,40.45.
Sanctus apostolus Paulus incomparabilem caritatis effecit descriptionem: « Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet » (1 Cor 13,4-7).
Lege caput integrum 1. Personae Humanae Dignitas ¶1700–1876
Ubi affertur 1
- ¶1825 Quaestiones(What the Church means by love)