CCC 1831
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Septem Spiritus Sancti dona sunt sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor Dei. Eadem in sua plenitudine ad Christum pertinent Filium David. Cf Is 11, 1-2. Illorum qui ea recipiunt, virtutes complent et ducunt ad earumdem perfectionem. Fideles dociles reddunt ad prompte inspirationibus divinis oboediendum.
« Spiritus Tuus bonus deducet me in terram rectam » (Ps 143,10). « Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. [...] Si autem filii, et heredes; heredes quidem Dei, coheredes autem Christi » (Rom 8,14.17).