CCC 1848

Sicut sanctus Paulus id affirmat: « ubi [...] abundavit peccatum, superabundavit gratia » (Rom 5,20). Sed gratia ut opus efficiat suum, peccatum debet detegere ad nostrum convertendum cor et ad nobis conferendam « iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum » (Rom 5,21). Deus, sicut medicus qui vulnus inspicit antequam illud sanet, per Suum Verbum Suumque Spiritum, lucem in peccatum emittit vivam:

« Conversio enim postulat persuasionem de peccato, iudicium in se interius continet ipsius conscientiae idque, cum comprobatio sit actionis Spiritus veritatis in hominis intimo, simul novum evadit principium largitionis gratiae amorisque: "Accipite Spiritum Sanctum". Itaque, in illo "arguere de peccato" reperimus duplicem largitionem: donum veritatis ipsius conscientiae necnon donum certitudinis de Redemptione. Spiritus veritatis est Paraclitus ». Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem, 31: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 78 (1986) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1986) 843.

Lege caput integrum 1. Personae Humanae Dignitas ¶1700–1876

Ubi affertur 1