CCC 1852

Magna est peccatorum varietas. Plures eorum catalogos affert Scriptura. Epistula ad Galatas opera carnis fructui opponit Spiritus: « Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, ebrietates, comissationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, Regnum Dei non consequentur » (Gal 5,19-21). Cf Rom 1,28-32; 1 Cor 6,9-10; Eph 5,3-5; Col 3,5-9; 1 Tim 1,9-10; 2 Tim 3,2-5.

Lege caput integrum 1. Personae Humanae Dignitas ¶1700–1876