CCC 1863

Peccatum veniale caritatem debilitat; deordinatam erga bona creata exprimit affectionem; animae progressum impedit in virtutum exercitio et in boni moralis praxi; poenas meretur temporales. Peccatum veniale deliberatum et sine poenitentia permanens nos paulatim disponit ad peccatum committendum mortale. Tamen peccatum veniale Foedus non disrumpit cum Deo. Cum gratia Dei est humanitus reparabile. « Non privat gratia sanctificante, amicitia cum Deo, caritate neque aeterna beatitudine »: Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia, 17: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 77 (1985) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1985) 221.

« Non potest homo, quamdiu carnem portat, nisi habere vel levia peccata. Sed ista levia quae dicimus, noli contemnere. Si contemnis quando appendis; expavesce, quando numeras. Levia multa faciunt unum grande: multae guttae implent flumen; multa grana faciunt massam. Et quae spes est? Ante omnia, Confessio... ». Sanctus Augustinus, In epistulam Iohannis ad Parthos tractatus, 1, 6: PL — Patrologia latina (J.P. Migne).

Lege caput integrum 1. Personae Humanae Dignitas ¶1700–1876