CCC 1882

Quaedam societates, sicut familia et civitas, naturae hominis immediatius correspondent. Ei sunt necessariae. Ut quam plurimorum participatio in vita sociali foveatur, oportet creationi favere associationum et institutionum liberae electionis « ad res oeconomicas atque sociales, ad animi cultum atque relaxationem, ad res gymnicas, ad variarum artium professionem, ad rationes politicas; quae sive ad unam tantum nationem, sive ad universas [...] [attineant] gentes ». Ioannes XXIII, Litt. enc. Mater et magistra, 60: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 53 (1961) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1961) 416. Haec « socializatio » simul tendentiam exprimit naturalem quae homines impellit ad se consociandos, ut consequantur scopos qui individuales superant capacitates. Eadem qualitates auget personae, praesertim eius sensum aggrediendi incepta et responsabilitatis. Adiuvat ad eius tuenda iura. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1045-1046; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 813.

Lege caput integrum 2. Communitas Humana ¶1877–1948

Ubi affertur 2

  • ¶1882 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(151185)