CCC 1888

Oportet igitur ad spirituales et morales capacitates personae accurrere et ad permanentem exigentiam interioris conversionis eius, ut sociales obtineantur mutationes quae revera in eius sint servitium. Prioritas conversioni cordis agnita nullo modo eliminat, sed e contra imponit obligationem afferendi institutis et vitae condicionibus, cum ipsae ad peccatum incitant, sanationes convenientes ut ad iustitiae normas conformentur, ne bono obsint, sed illi faveant. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 42.

Lege caput integrum 2. Communitas Humana ¶1877–1948

Ubi affertur 2

  • ¶1888 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(42)Dilexit Nos(§183)