CCC 1889
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Sine gratiae auxilio, homines nescirent « semitam saepius angustam dispicere inter animum pusillum malis cedentem hinc et illinc vim quae mala illa duplicat cum sese decipiat eadem vincere posse ». Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 823. Ea caritatis est via, scilicet, amoris Dei et proximi. Caritas maximum constituit praeceptum sociale. Alium reveretur eiusque iura. Praxim exigit iustitiae et solummodo ipsa nos eius reddit capaces. Vitam inspirat donationis sui: « Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam » (Lc 17,33).
Lege caput integrum 2. Communitas Humana ¶1877–1948