CCC 1900

Oboedientiae officium omnibus iniungit ut auctoritati honores tribuantur, quae illi debentur, atque ut personae quae eius munus exercent, observantia et, pro earum meritis, gratitudine et benevolentia circumdentur.

Apud sanctum Clementem Romanum Papam invenitur oratio, omnium antiquissima, pro auctoritate politica: Cf iam 1 Tim 2,1-2. Eis « da, Domine, sanitatem, pacem, concordiam, firmitatem, ut imperium, quod Tu iis dedisti, sine offendiculo administrent. Tu enim, Domine, caelestis rex saeculorum, filiis hominum das gloriam et honorem et potestatem eorum, quae in terra sunt; Tu, Domine, dirige consilium eorum secundum id, quod bonum et beneplacitum est in conspectu Tuo, ut potestatem a Te datam in pace et mansuetudine pie administrantes propitium Te habeant ». Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 61, 1-2: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).

Lege caput integrum 2. Communitas Humana ¶1877–1948

Ubi affertur 1

  • ¶1900 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(398)