CCC 1901
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Dum auctoritas ad ordinem a Deo determinatum pertinet, oportet ut « regiminis determinatio et moderatorum designatio liberae civium voluntati relinquantur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 74: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1096. Politicorum regiminum diversitas moraliter admitti potest, dummodo ad bonum legitimum concurrant communitatis quae ea assumit. Regimina, quorum natura legi naturali, ordini publico et personarum iuribus fundamentalibus contraria est, bonum commune nationum, quibus illa imponuntur, nequeunt revera consequi.
Lege caput integrum 2. Communitas Humana ¶1877–1948
Ubi affertur 1
- ¶1901 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(398)