CCC 1902

Auctoritas suam legitimitatem moralem ex seipsa non elicit. Tyrannice se gerere non debet, sed pro bono operari communi « ut vis moralis, quae libertate et suscepti officii onerisque conscientia nititur »: Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 74: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1096.

« Lex humana intantum habet rationem legis, inquantum est secundum rationem rectam: et secundum hoc manifestum est quod a Lege aeterna derivatur. Inquantum vero a ratione recedit, sic dicitur lex iniqua: et sic non habet rationem legis, sed magis violentiae cuiusdam ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 93, a. 3, ad 2: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.

Lege caput integrum 2. Communitas Humana ¶1877–1948

Ubi affertur 1

  • ¶1902 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(396)