CCC 1911
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Humanae dependentiae arctiores fiunt. Ad universum mundum paulatim extenduntur. Familiae humanae unitas, membra congregans quae eadem naturali fruuntur dignitate, bonum commune universale implicat. Hoc organizationem communitatis nationum exigit capacem « variis hominum necessitatibus pro sua parte [...] [providendi] tam in vitae socialis campis ad quos pertinent victus, sanitas, educatio [...], quam in nonnullis condicionibus particularibus quae alicubi oriri possunt, ut sunt necessitas [...] aerumnis profugorum per universum mundum dispersorum occurrendi, vel etiam migrantes eorumque familias adiuvandi ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 84: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1107.
Lege caput integrum 2. Communitas Humana ¶1877–1948
Ubi affertur 1
- ¶1911 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(433)