CCC 1915
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Cives debent, quantum possibile est, activam in vita publica sumere partem. Huius participationis modi ab alia in aliam nationem vel ab alia in aliam culturam diversi esse possunt. « Laudanda est autem ratio agendi nationum, in quibus pars quam maxima civium in vera libertate rerum publicarum particeps fit ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 31: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1050.
Lege caput integrum 2. Communitas Humana ¶1877–1948