CCC 1930
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Personae humanae observantia observantiam implicat iurium quae ab eius, tamquam creaturae, procedunt dignitate. Haec iura sunt praevia societati eique imponuntur. Legitimitatem fundant moralem omnis auctoritatis: societas, illa irridens vel illa in sua legislatione positiva agnoscere renuens, suam propriam moralem legitimitatem labefacit. Cf Ioannes XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 61: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 55 (1963) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1963) 274. Sine tali observantia, auctoritas solummodo vi vel violentiae potest inniti, ad suorum subditorum obtinendam oboedientiam. Ad Ecclesiam pertinet haec iura in memoriam hominum bonae voluntatis revocare, eaque ab abusivis vel falsis distinguere vindicationibus.
Lege caput integrum 2. Communitas Humana ¶1877–1948
Ubi affertur 1
- ¶1930 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(153)