CCC 1931
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Personae humanae observantia observantiam huius supponit principii: « ut singuli proximum, nullo excepto, tamquam "alterum seipsum" considerare debeant, de eius vita et de mediis ad illam degendam necessariis rationem imprimis habentes ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 27: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1047. Nulla legislatio timores, praeiudicia, superbiae et caeci sui amoris (« egoismi ») habitus, qui institutioni adversantur societatum vere fraternarum, per se ipsam posset eliminare. Hi agendi modi solum caritate cessant quae in unoquoque homine « proximum », fratrem invenit.
Lege caput integrum 2. Communitas Humana ¶1877–1948
Ubi affertur 1
- ¶1931 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(105)