CCC 1938
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Etiam iniquae inaequalitates exsistunt quae millia millium virorum et mulierum percutiunt. Ipsae Evangelio aperte contradicunt:
« Aequalis personarum dignitas postulat ut ad humaniorem et aequam vitae condicionem deveniatur. Etenim nimiae inter membra vel populos unius familiae humanae inaequalitates oeconomicae et sociales scandalum movent, atque iustitiae sociali, aequitati, personae humanae dignitati, necnon paci sociali et internationali adversantur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 29: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1049.
Lege caput integrum 2. Communitas Humana ¶1877–1948
Ubi affertur 1
- ¶1938 Quaestiones(Racism)