CCC 202
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Ipse Iesus Deum « unum Dominum » esse confirmat Eumque ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et ex tota virtute amandum esse. Cf Mc 12,29-30. Simul autem indicat, Se Ipsum « Dominum » esse. Cf Mc 12,35-37. Fidei christianae proprium est « Iesum esse Dominum » profiteri. Hoc fidei in Unum Deum contrarium non est. Credere in Spiritum Sanctum « Dominum et vivificantem » nullam in Deum Unum introducit divisionem:
« Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: Tres quidem Personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino ». Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.