CCC 2042
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Primum praeceptum (« Diebus Dominicis ceterisque festis de praecepto Missam audire et ab operibus servilibus vacare ») a fidelibus exigit diem in quo resurrectio Domini commemoratur, necnon praecipuas liturgicas festivitates quae Domini, beatae Virginis Mariae et sanctorum honorant mysteria, sanctificare, imprimis eucharisticam participando celebrationem, in qua communitas congregatur christiana, atque ab illis requiescere laboribus et negotiis quae talem horum dierum sanctificationem possint impedire. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 1246-1248; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canones 880, § 3. 881, §§ 1. 2. 4. Secundum praeceptum (« Peccata saltem semel in anno confiteri ») ad Eucharistiam praestat praeparationem per receptionem sacramenti Reconciliationis, quod opus conversionis et veniae prosequitur Baptismi. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 989; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 719. Tertium praeceptum (« Eucharistiae sacramentum saltem in Paschate recipere ») minimum praestat in corporis et sanguinis Domini receptione in conexione cum festis Paschalibus, origine et centro liturgiae christianae. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 920; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canones 708. 881, § 3.