CCC 2053
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Huic primae responsioni adiungitur altera: « Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me » (Mt 19,21). Haec priorem non abrogat. Christi sequela mandatorum includit impletionem. Lex non aboletur, Cf Mt 5,17. sed homo invitatur ad eam reperiendam in persona Magistri sui, qui eius adimpletio est perfecta. In tribus Evangeliis synopticis, vocatio Iesu iuveni diviti directa, ut Eum per oboedientia discipuli sequatur et praeceptorum observantiam, vocationi ad paupertatem et castitatem est proxima. Cf Mt 19,6-12.21.23-29. Consilia evangelica a mandatis sunt inseparabilia.