CCC 2054
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Iesus iterum decem sumpsit mandata, sed vim Spiritus manifestavit in eorum littera operantem; praedicavit iustitiam quae illam scribarum superat et Pharisaeorum Cf Mt 5,20. sicut etiam illam paganorum. Cf Mt 5,46-47. Omnes mandatorum explicuit exigentias: « Audistis quia dictum est antiquis: Non occides [...]. Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio » (Mt 5,21-22).