CCC 2057
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Decalogus imprimis in contextu intelligitur Exodi qui, in Veteris Foederis centro, magnus liberans est Dei eventus. « Decem verba » sive tamquam praecepta negativa, prohibitiones, redigantur sive tamquam mandata positiva (sicut « Honora patrem tuum et matrem tuam »), condiciones indicant pro vita a servitute peccati liberata. Decalogus est via vitae:
« Si [...] diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis Eius et custodias mandata Illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te » (Dt 30,16).
Haec liberatrix Decalogi vis apparet exempli gratia in mandato de requie sabbati, quod pariter advenis destinatur et servis:
« Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento » (Dt 5,15).