CCC 2067
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Decem praecepta exigentias enuntiant amoris Dei et proximi. Tria priora magis ad amorem Dei referuntur et alia septem ad amorem proximi.
« Nam sicut duo sunt praecepta dilectionis, ex quibus Dominus dicit totam Legem Prophetasque pendere, [...] ita ipsa decem praecepta in duabus tabulis data sunt. Tria quippe dicuntur in una tabula esse conscripta, et septem in altera ». Sanctus Augustinus, Sermo 33,2: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).