CCC 2071

Decalogi praecepta, quamvis soli rationi sint pervia, revelata sunt. Ad completam et certam cognitionem obtinendam exigentiarum legis naturalis, peccator genus humanum hac egebat revelatione:

« Explicatio enim plenaria mandatorum Decalogi opportuna fuit secundum statum peccati propter obscurationem luminis rationis et propter obliquationem voluntatis ». Sanctus Bonaventura, In quattuor libros Sententiarum, 3, 37, 1, 3: Opera omnia, v. 3 (Ad Claras Aquas 1887) p. 819-820.

Mandata Dei cognoscimus per Revelationem divinam quae nobis in Ecclesia proponitur, et per conscientiae moralis vocem.

Lege caput integrum 2. Decem Praecepta ¶2052–2557