CCC 2074
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Iesus dicit: « Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere » (Io 15,5). Fructus hoc verbo commemoratus est sanctitas vitae per unionem cum Christo fecundatae. Cum in Iesum Christum credimus, mysteria Eius communicamus et Eius servamus mandata, Ipse Salvator venit ad Patrem Suum fratresque Suos, Patrem nostrum atque nostros fratres in nobis amandos. Eius persona fit, propter Spiritum, regula viva et interior nostri agendi modi. « Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos » (Io 15,12).