CCC 208

Coram attrahenti et arcana Dei praesentia, homo parvitatem detegit suam. Coram rubo ardenti, Moyses calceamenta solvit vultumque velat in conspectu divinae sanctitatis. Cf Ex 3,5-6. Coram gloria ter sancti Dei, Isaias exclamat: « Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum » (Is 6,5). Coram signis divinis quae Iesus patrat, exclamat Petrus: « Exi a me, quia homo peccator sum, Domine » (Lc 5,8). Sed quia Deus sanctus est, potest homini ignoscere, qui se coram Illo peccatorem detegit: « Non faciam furorem irae meae, [...] quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus » (Os 11,9). Pari modo, apostolus Ioannes dicet: « In conspectu Eius placabimus corda nostra, quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia » (1 Io 3,19-20).

Lege caput integrum 1. Credo in Deum Patrem ¶198–421