CCC 2086

« In priori autem [mandato] continetur praeceptum fidei, spei et charitatis. Nam cum Deum dicimus, immobilem, incommutabilem, perpetuo eundem manentem, fidelem, recte sine ulla iniquitate confitemur; ex quo Eius oraculis assentientes, omnem Ipsi fidem et auctoritatem tribuamus necesse est. Qui vero omnipotentiam, clementiam et ad bene faciendum facilitatem ac propensionem Illius considerat, poteritne spes omnes suas non in Illo collocare? At si bonitatis ac dilectionis Ipsius effusas in nos divitias contempletur, Illumne poterit non amare? Hinc est illud prooemium, hinc illa conclusio, qua in praecipiendo mandandoque in Scriptura utitur Deus: Ego Dominus ». Catechismus Romanus, 3, 2, 4: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 408-409.

Lege caput integrum 1. «Diliges Dominum Deum Tuum in Toto Corde Tuo et in Tota Anima Tua et in Tota Mente Tua» ¶2083–2195