CCC 2100
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Sacrificium externum, ut verum sit, sacrificii spiritualis expressio esse debet: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus... » (Ps 51,19). Prophetae Veteris Foederis saepe effecta sine interna participatione accusaverunt sacrificia Cf Am 5,21-25. vel sine coniunctione cum amore proximi. Cf Is 1,10-20. Iesus verbum prophetae Oseae commemorat: « Misericordiam volo et non sacrificium » (Mt 9,13; 12,7). Cf Os 6,6. Unum sacrificium perfectum est illud quod Iesus, totali oblatione amori Patris et pro nostra salute, obtulit in cruce. Cf Heb 9,13-14. Coniungentes nos cum Eius sacrificio, nostram vitam sacrificium possumus efficere Deo.