CCC 2102
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Votum, idest promissio deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri debet ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 1191, § 1. Votum est devotionis actus quo christianus se ipsum devovet Deo vel opus bonum Ei promittit. Ipse igitur, suorum votorum adimpletione, Deo id reddit quod Ei promissum et consecratum est. Actus Apostolorum nobis ostendunt sanctum Paulum sollicitum de adimplendis votis quae ipse fecit. Cf Act 18,18; 21,23-24.
Ubi affertur 1
- ¶2102 Quaestiones(Vows and oaths)