CCC 2116

Omnes divinationis formae reiiciendae sunt: recursus ad Satanam vel ad daemonia, mortuorum evocatio vel alia exercitia quae erronee supponuntur futurum « detegere ». Cf Dt 18,10; Ier 29,8. Horoscopiorum consultatio, astrologia, chiromantia, auguriorum et sortium interpretatio, praevisionis phaenomena, recursus ad pythones (mediums) voluntatem manifestant dominii in tempus, in historiam et tandem in homines, atque simul optatum occultas potentias sibi conciliandi. Illae sunt in contradictione cum honore et observantia, cum timore amanti coniunctis, quae soli debemus Deo.

Lege caput integrum 1. «Diliges Dominum Deum Tuum in Toto Corde Tuo et in Tota Anima Tua et in Tota Mente Tua» ¶2083–2195

Ubi affertur 2