CCC 2117

Omnia magiae vel veneficii exercitia, quibus intenditur in occultas vires dominari ad eas in proprium servitium subiiciendas et ad potestatem supernaturalem obtinendam in proximum — quamvis ea sit ad illi sanitatem comparandam —, graviter sunt virtuti religionis contraria. Haec exercitia adhuc damnabiliora sunt, cum intentio aliis nocendi eadem comitatur vel ipsa ad interventum recurrunt daemonum. Actio amuleta gestandi est etiam reprehensibilis. Spiritismus saepe exercitia implicat divinationis vel magiae. Ecclesia fideles etiam monet ut ab eo abstineant. Recursus ad artes medicas, quae traditionales dicuntur, nec invocationem malarum potestatum nec ex aliorum credulitate profectum reddit legitima.

Lege caput integrum 1. «Diliges Dominum Deum Tuum in Toto Corde Tuo et in Tota Anima Tua et in Tota Mente Tua» ¶2083–2195

Ubi affertur 2